monumenta.ch > Plinius > sectio 126

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 126
{XLV} Urorum cornibus barbari septentrionales potant urnisque bina capitis unius cornua inplent; alii praefixa hastilia cuspidant. apud nos in lamnas secta tralucent atque etiam lumen inclusum latius fundunt multasque alias ad delicias conferuntur, nunc tincta, nunc sublita, nunc quae cestrota a picturae genere dicuntur.